Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - PROVERBIORUM - PROVERBIORUM 3

PROVERBIORUM 3:2-15

Help us?
Click on verse(s) to share them!
2longitudinem enim dierum, et annos vitæ, et pacem, apponent tibi.
3Misericordia et veritas te non deserant; circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui:
4et invenies gratiam, et disciplinam bonam, coram Deo et hominibus.
5Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ.
6In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos.
7Ne sis sapiens apud temetipsum; time Deum, et recede a malo:
8sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossium tuorum.
9Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei:
10et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt.
11Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, nec deficias cum ab eo corriperis:
12quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi.
13Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia.
14Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus ejus.
15Pretiosior est cunctis opibus, et omnia quæ desiderantur huic non valent comparari.

Read PROVERBIORUM 3PROVERBIORUM 3
Compare PROVERBIORUM 3:2-15PROVERBIORUM 3:2-15