29Tria sunt quæ bene gradiuntur, et quartum quod incedit feliciter:
30leo, fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum;
31gallus succinctus lumbos; et aries; nec est rex, qui resistat ei.
32Est qui stultus apparuit postquam elevatus est in sublime; si enim intellexisset, ori suo imposuisset manum.
33Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum; et qui vehementer emungit elicit sanguinem; et qui provocat iras producit discordias.