2In multiplicatione justorum lætabitur vulgus; cum impii sumpserint principatum, gemet populus.
3Vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum; qui autem nutrit scorta perdet substantiam.
4Rex justus erigit terram; vir avarus destruet eam.
5Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus ejus.
6Peccantem virum iniquum involvet laqueus, et justus laudabit atque gaudebit.
7Novit justus causam pauperum; impius ignorat scientiam.
8Homines pestilentes dissipant civitatem; sapientes vero avertunt furorem.
9Vir sapiens si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem.
10Viri sanguinum oderunt simplicem; justi autem quærunt animam ejus.
11Totum spiritum suum profert stultus; sapiens differt, et reservat in posterum.
12Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios.
13Pauper et creditor obviaverunt sibi: utriusque illuminator est Dominus.
14Rex qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus in æternum firmabitur.
15Virga atque correptio tribuit sapientiam; puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundit matrem suam.