13Pauper et creditor obviaverunt sibi: utriusque illuminator est Dominus.
14Rex qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus in æternum firmabitur.
15Virga atque correptio tribuit sapientiam; puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundit matrem suam.
16In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera, et justi ruinas eorum videbunt.
17Erudi filium tuum, et refrigerabit te, et dabit delicias animæ tuæ.
18Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus; qui vero custodit legem beatus est.
19Servus verbis non potest erudiri, quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit.
20Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est quam illius correptio.
21Qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea sentiet eum contumacem.
22Vir iracundus provocat rixas, et qui ad indignandum facilis est erit ad peccandum proclivior.
23Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria.
24Qui cum fure participat odit animam suam; adjurantem audit, et non indicat.
25Qui timet hominem cito corruet; qui sperat in Domino sublevabitur.