19Qui operatur terram suam satiabitur panibus; qui autem sectatur otium replebitur egestate.
20Vir fidelis multum laudabitur; qui autem festinat ditari non erit innocens.
21Qui cognoscit in judicio faciem non bene facit; iste et pro buccella panis deserit veritatem.
22Vir qui festinat ditari, et aliis invidet, ignorat quod egestas superveniet ei.
23Qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum, magis quam ille qui per linguæ blandimenta decipit.
24Qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre, et dicit hoc non esse peccatum, particeps homicidæ est.
25Qui se jactat et dilatat, jurgia concitat; qui vero sperat in Domino sanabitur.
26Qui confidit in corde suo stultus est; qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur.
27Qui dat pauperi non indigebit; qui despicit deprecantem sustinebit penuriam.