15Leo rugiens et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem.
16Dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam; qui autem odit avaritiam, longi fient dies ejus.
17Hominem qui calumniatur animæ sanguinem, si usque ad lacum fugerit, nemo sustinet.
18Qui ambulat simpliciter salvus erit; qui perversis graditur viis concidet semel.
19Qui operatur terram suam satiabitur panibus; qui autem sectatur otium replebitur egestate.
20Vir fidelis multum laudabitur; qui autem festinat ditari non erit innocens.
21Qui cognoscit in judicio faciem non bene facit; iste et pro buccella panis deserit veritatem.
22Vir qui festinat ditari, et aliis invidet, ignorat quod egestas superveniet ei.
23Qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum, magis quam ille qui per linguæ blandimenta decipit.
24Qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre, et dicit hoc non esse peccatum, particeps homicidæ est.
25Qui se jactat et dilatat, jurgia concitat; qui vero sperat in Domino sanabitur.