4In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima.
5Vir sapiens fortis est, et vir doctus robustus et validus:
6quia cum dispositione initur bellum, et erit salus ubi multa consilia sunt.
7Excelsa stulto sapientia; in porta non aperiet os suum.
8Qui cogitat mala facere stultus vocabitur:
9cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor.
10Si desperaveris lassus in die angustiæ, imminuetur fortitudo tua.
11Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses.
12Si dixeris: Vires non suppetunt; qui inspector est cordis ipse intelligit: et servatorem animæ tuæ nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua.
13Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo.
14Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ: quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit.