2Et statue cultrum in gutture tuo: si tamen habes in potestate animam tuam.
3Ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii.
4Noli laborare ut diteris, sed prudentiæ tuæ pone modum.
5Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in cælum.
6Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos ejus:
7quoniam in similitudinem arioli et conjectoris æstimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi; et mens ejus non est tecum.
8Cibos quos comederas evomes, et perdes pulchros sermones tuos.
9In auribus insipientium ne loquaris, qui despicient doctrinam eloquii tui.
10Ne attingas parvulorum terminos, et agrum pupillorum ne introëas:
11propinquus enim illorum fortis est, et ipse judicabit contra te causam illorum.
12Ingrediatur ad doctrinam cor tuum, et aures tuæ ad verba scientiæ.
13Noli subtrahere a puero disciplinam: si enim percusseris eum virga, non morietur.