1Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam.
2Et statue cultrum in gutture tuo: si tamen habes in potestate animam tuam.
3Ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii.
4Noli laborare ut diteris, sed prudentiæ tuæ pone modum.
5Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in cælum.
6Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos ejus:
7quoniam in similitudinem arioli et conjectoris æstimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi; et mens ejus non est tecum.
8Cibos quos comederas evomes, et perdes pulchros sermones tuos.
9In auribus insipientium ne loquaris, qui despicient doctrinam eloquii tui.
10Ne attingas parvulorum terminos, et agrum pupillorum ne introëas:
11propinquus enim illorum fortis est, et ipse judicabit contra te causam illorum.
12Ingrediatur ad doctrinam cor tuum, et aures tuæ ad verba scientiæ.
13Noli subtrahere a puero disciplinam: si enim percusseris eum virga, non morietur.
14Tu virga percuties eum, et animam ejus de inferno liberabis.
15Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus, gaudebit tecum cor meum:
16et exsultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum labia tua.
17Non æmuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die:
18quia habebis spem in novissimo, et præstolatio tua non auferetur.
19Audi, fili mi, et esto sapiens, et dirige in via animum tuum.
20Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt: