Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - PROVERBIORUM - PROVERBIORUM 21

PROVERBIORUM 21:14-28

Help us?
Click on verse(s) to share them!
14Munus absconditum extinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam.
15Gaudium justo est facere judicium, et pavor operantibus iniquitatem.
16Vir qui erraverit a via doctrinæ in cœtu gigantum commorabitur.
17Qui diligit epulas in egestate erit; qui amat vinum et pinguia non ditabitur.
18Pro justo datur impius, et pro rectis iniquus.
19Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda.
20Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi: et imprudens homo dissipabit illud.
21Qui sequitur justitiam et misericordiam inveniet vitam, justitiam, et gloriam.
22Civitatem fortium ascendit sapiens, et destruxit robur fiduciæ ejus.
23Qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam.
24Superbus et arrogans vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam.
25Desideria occidunt pigrum: noluerunt enim quidquam manus ejus operari.
26Tota die concupiscit et desiderat; qui autem justus est, tribuet, et non cessabit.
27Hostiæ impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere.
28Testis mendax peribit; vir obediens loquetur victoriam.

Read PROVERBIORUM 21PROVERBIORUM 21
Compare PROVERBIORUM 21:14-28PROVERBIORUM 21:14-28