23Abominatio est apud Dominum pondus et pondus; statera dolosa non est bona.
24A Domino diriguntur gressus viri: quis autem hominum intelligere potest viam suam?
25Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare.
26Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem.
27Lucerna Domini spiraculum hominis, quæ investigat omnia secreta ventris.
28Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus ejus.
29Exsultatio juvenum fortitudo eorum, et dignitas senum canities.
30Livor vulneris absterget mala, et plagæ in secretioribus ventris.