2Sicut rugitus leonis, ita et terror regis: qui provocat eum peccat in animam suam.
3Honor est homini qui separat se a contentionibus; omnes autem stulti miscentur contumeliis.
4Propter frigus piger arare noluit; mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi.
5Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri; sed homo sapiens exhauriet illud.
6Multi homines misericordes vocantur; virum autem fidelem quis inveniet?
7Justus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet.
8Rex qui sedet in solio judicii dissipat omne malum intuitu suo.
9Quis potest dicere: Mundum est cor meum; purus sum a peccato?
10Pondus et pondus, mensura et mensura: utrumque abominabile est apud Deum.
11Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera ejus.
12Aurem audientem, et oculum videntem: Dominus fecit utrumque.
13Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat: aperi oculos tuos, et saturare panibus.