25despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis.
26Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit.
27Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit; quando venerit super vos tribulatio et angustia:
28tunc invocabunt me, et non exaudiam; mane consurgent, et non invenient me:
29eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint,
30nec acquieverint consilio meo, et detraxerint universæ correptioni meæ.
31Comedent igitur fructus viæ suæ, suisque consiliis saturabuntur.
32Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos.