4Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiæ.
5Accipere personam impii non est bonum, ut declines a veritate judicii.
6Labia stulti miscent se rixis, et os ejus jurgia provocat.
7Os stulti contritio ejus, et labia ipsius ruina animæ ejus.
8Verba bilinguis quasi simplicia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. Pigrum dejicit timor; animæ autem effeminatorum esurient.
9Qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis.
10Turris fortissima nomen Domini; ad ipsum currit justus, et exaltabitur.
11Substantia divitis urbs roboris ejus, et quasi murus validus circumdans eum.
12Antequam conteratur, exaltatur cor hominis, et antequam glorificetur, humiliatur.
13Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum.
14Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam; spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere?