19Jacebunt mali ante bonos, et impii ante portas justorum.
20Etiam proximo suo pauper odiosus erit: amici vero divitum multi.
21Qui despicit proximum suum peccat; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit.
22Errant qui operantur malum; misericordia et veritas præparant bona.
23In omni opere erit abundantia; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas.
24Corona sapientium divitiæ eorum; fatuitas stultorum imprudentia.
25Liberat animas testis fidelis, et profert mendacia versipellis.
26In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes.
27Timor Domini fons vitæ, ut declinent a ruina mortis.
28In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia principis.
29Qui patiens est multa gubernatur prudentia; qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam.
30Vita carnium sanitas cordis; putredo ossium invidia.
31Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus; honorat autem eum qui miseretur pauperis.
32In malitia sua expelletur impius: sperat autem justus in morte sua.