7Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.
8Redemptio animæ viri divitiæ suæ; qui autem pauper est, increpationem non sustinet.
9Lux justorum lætificat: lucerna autem impiorum extinguetur.
10Inter superbos semper jurgia sunt; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.
11Substantia festinata minuetur; quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.
12Spes quæ differtur affligit animam; lignum vitæ desiderium veniens.
13Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat; qui autem timet præceptum, in pace versabitur. Animæ dolosæ errant in peccatis: justi autem misericordes sunt, et miserantur.
14Lex sapientis fons vitæ, ut declinet a ruina mortis.
15Doctrina bona dabit gratiam; in itinere contemptorum vorago.
16Astutus omnia agit cum consilio; qui autem fatuus est aperit stultitiam.
17Nuntius impii cadet in malum; legatus autem fidelis, sanitas.
18Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam; qui autem acquiescit arguenti glorificabitur.
19Desiderium si compleatur delectat animam; detestantur stulti eos qui fugiunt mala.
20Qui cum sapientibus graditur sapiens erit; amicus stultorum similis efficietur.