Text copied!
Bibles in Latin

LIBER NUMERI 15:9-25 in Latin

Help us?

LIBER NUMERI 15:9-25 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

9 dabis per singulos boves similæ tres decimas conspersæ oleo, quod habeat medium mensuræ hin:
10 et vinum ad liba fundenda ejusdem mensuræ in oblationem suavissimi odoris Domino.
11 Sic facies
12 per singulos boves et arietis et agnos et hædos.
13 Tam indigenæ quam peregrini
14 eodem ritu offerent sacrificia.
15 Unum præceptum erit atque judicium tam vobis quam advenis terræ.
16 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
17 Loquere filiis Israël, et dices ad eos:
18 Cum veneritis in terram, quam dabo vobis,
19 et comederitis de panibus regionis illius, separabitis primitias Domino
20 de cibis vestris. Sicut de areis primitias separatis,
21 ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino.
22 Quod si per ignorantiam præterieritis quidquam horum, quæ locutus est Dominus ad Moysen,
23 et mandavit per eum ad vos, a die qua cœpit jubere et ultra,
24 oblitaque fuerit facere multitudo: offeret vitulum de armento, holocaustum in odorem suavissimum Domino, et sacrificum ejus ac liba, ut cæremoniæ postulant, hircumque pro peccato:
25 et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israël, et dimittetur eis, quoniam non sponte peccaverunt, nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo:
LIBER NUMERI 15 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598