Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LIBER NUMERI - LIBER NUMERI 15

LIBER NUMERI 15:9-25

Help us?
Click on verse(s) to share them!
9dabis per singulos boves similæ tres decimas conspersæ oleo, quod habeat medium mensuræ hin:
10et vinum ad liba fundenda ejusdem mensuræ in oblationem suavissimi odoris Domino.
11Sic facies
12per singulos boves et arietis et agnos et hædos.
13Tam indigenæ quam peregrini
14eodem ritu offerent sacrificia.
15Unum præceptum erit atque judicium tam vobis quam advenis terræ.
16Locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
17Loquere filiis Israël, et dices ad eos:
18Cum veneritis in terram, quam dabo vobis,
19et comederitis de panibus regionis illius, separabitis primitias Domino
20de cibis vestris. Sicut de areis primitias separatis,
21ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino.
22Quod si per ignorantiam præterieritis quidquam horum, quæ locutus est Dominus ad Moysen,
23et mandavit per eum ad vos, a die qua cœpit jubere et ultra,
24oblitaque fuerit facere multitudo: offeret vitulum de armento, holocaustum in odorem suavissimum Domino, et sacrificum ejus ac liba, ut cæremoniæ postulant, hircumque pro peccato:
25et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israël, et dimittetur eis, quoniam non sponte peccaverunt, nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo:

Read LIBER NUMERI 15LIBER NUMERI 15
Compare LIBER NUMERI 15:9-25LIBER NUMERI 15:9-25