Text copied!
Bibles in Latin

LIBER NUMERI 15:29-40 in Latin

Help us?

LIBER NUMERI 15:29-40 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

29 Tam indigenis quam advenis una lex erit omnium, qui peccaverint ignorantes.
30 Anima vero, quæ per superbiam aliquid commiserit, sive civis sit ille, sive peregrinus (quoniam adversus Dominum rebellis fuit), peribit de populo suo:
31 verbum enim Domini contempsit, et præceptum illius fecit irritum: idcirco delebitur, et portabit iniquitatem suam.
32 Factum est autem, cum essent filii Israël in solitudine, et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati,
33 obtulerunt eum Moysi et Aaron et universæ multitudini.
34 Qui recluserunt eum in carcerem, nescientes quid super eo facere deberent.
35 Dixitque Dominus ad Moysen: Morte moriatur homo iste: obruat eum lapidibus omnis turba extra castra.
36 Cumque eduxissent eum foras, obruerunt lapidibus, et mortuus est, sicut præceperat Dominus.
37 Dixit quoque Dominus ad Moysen:
38 Loquere filiis Israël, et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum, ponentes in eis vittas hyacinthinas:
39 quas cum viderint, recordentur omnium mandatorum Domini, nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes,
40 sed magis memores præceptorum Domini faciant ea, sintque sancti Deo suo.
LIBER NUMERI 15 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598