Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LIBER NUMERI - LIBER NUMERI 15

LIBER NUMERI 15:29-40

Help us?
Click on verse(s) to share them!
29Tam indigenis quam advenis una lex erit omnium, qui peccaverint ignorantes.
30Anima vero, quæ per superbiam aliquid commiserit, sive civis sit ille, sive peregrinus (quoniam adversus Dominum rebellis fuit), peribit de populo suo:
31verbum enim Domini contempsit, et præceptum illius fecit irritum: idcirco delebitur, et portabit iniquitatem suam.
32Factum est autem, cum essent filii Israël in solitudine, et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati,
33obtulerunt eum Moysi et Aaron et universæ multitudini.
34Qui recluserunt eum in carcerem, nescientes quid super eo facere deberent.
35Dixitque Dominus ad Moysen: Morte moriatur homo iste: obruat eum lapidibus omnis turba extra castra.
36Cumque eduxissent eum foras, obruerunt lapidibus, et mortuus est, sicut præceperat Dominus.
37Dixit quoque Dominus ad Moysen:
38Loquere filiis Israël, et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum, ponentes in eis vittas hyacinthinas:
39quas cum viderint, recordentur omnium mandatorum Domini, nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes,
40sed magis memores præceptorum Domini faciant ea, sintque sancti Deo suo.

Read LIBER NUMERI 15LIBER NUMERI 15
Compare LIBER NUMERI 15:29-40LIBER NUMERI 15:29-40