Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LEVITICUS - LEVITICUS 7

LEVITICUS 7:28-36

Help us?
Click on verse(s) to share them!
28Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
29Loquere filiis Israël, dicens: Qui offert victimam pacificorum Domino, offerat simul et sacrificium, id est, libamenta ejus.
30Tenebit manibus adipem hostiæ, et pectusculum: cumque ambo oblata Domino consecraverit, tradet sacerdoti,
31qui adolebit adipem super altare, pectusculum autem erit Aaron et filiorum ejus.
32Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis.
33Qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron, ipse habebit et armum dextrum in portione sua.
34Pectusculum enim elevationis, et armum separationis, tuli a filiis Israël de hostiis eorum pacificis, et dedi Aaron sacerdoti, et filiis ejus, lege perpetua, ab omni populo Israël.
35Hæc est unctio Aaron et filiorum ejus in cæremoniis Domini die qua obtulit eos Moyses, ut sacerdotio fungerentur,
36et quæ præcepit eis dari Dominus a filiis Israël religione perpetua in generationibus suis.

Read LEVITICUS 7LEVITICUS 7
Compare LEVITICUS 7:28-36LEVITICUS 7:28-36