Text copied!
Bibles in Latin

LEVITICUS 4:10-23 in Latin

Help us?

LEVITICUS 4:10-23 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

10 sicut aufertur de vitulo hostiæ pacificorum: et adolebit ea super altare holocausti.
11 Pellem vero et omnes carnes, cum capite et pedibus et intestinis et fimo,
12 et reliquo corpore, efferet extra castra in locum mundum, ubi cineres effundi solent: incendetque ea super lignorum struem, quæ in loco effusorum cinerum cremabuntur.
13 Quod si omnis turba Israël ignoraverit, et per imperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est,
14 et postea intellexerit peccatum suum, offeret pro peccato suo vitulum, adducetque eum ad ostium tabernaculi.
15 Et ponent seniores populi manus super caput ejus coram Domino. Immolatoque vitulo in conspectu Domini,
16 inferet sacerdos, qui unctus est, de sanguine ejus in tabernaculum testimonii,
17 tincto digito aspergens septies contra velum.
18 Ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram Domino in tabernaculo testimonii: reliquum autem sanguinem fundet juxta basim altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi testimonii.
19 Omnemque ejus adipem tollet, et adolebit super altare:
20 sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius: et rogante pro eis sacerdote, propitius erit eis Dominus.
21 Ipsum autem vitulum efferet extra castra, atque comburet sicut et priorem vitulum: quia est pro peccato multitudinis.
22 Si peccaverit princeps, et fecerit unum e pluribus per ignorantiam, quod Domini lege prohibetur:
23 et postea intellexerit peccatum suum, offeret hostiam Domino, hircum de capris immaculatum.
LEVITICUS 4 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598