Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LEVITICUS - LEVITICUS 4

LEVITICUS 4:10-23

Help us?
Click on verse(s) to share them!
10sicut aufertur de vitulo hostiæ pacificorum: et adolebit ea super altare holocausti.
11Pellem vero et omnes carnes, cum capite et pedibus et intestinis et fimo,
12et reliquo corpore, efferet extra castra in locum mundum, ubi cineres effundi solent: incendetque ea super lignorum struem, quæ in loco effusorum cinerum cremabuntur.
13Quod si omnis turba Israël ignoraverit, et per imperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est,
14et postea intellexerit peccatum suum, offeret pro peccato suo vitulum, adducetque eum ad ostium tabernaculi.
15Et ponent seniores populi manus super caput ejus coram Domino. Immolatoque vitulo in conspectu Domini,
16inferet sacerdos, qui unctus est, de sanguine ejus in tabernaculum testimonii,
17tincto digito aspergens septies contra velum.
18Ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram Domino in tabernaculo testimonii: reliquum autem sanguinem fundet juxta basim altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi testimonii.
19Omnemque ejus adipem tollet, et adolebit super altare:
20sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius: et rogante pro eis sacerdote, propitius erit eis Dominus.
21Ipsum autem vitulum efferet extra castra, atque comburet sicut et priorem vitulum: quia est pro peccato multitudinis.
22Si peccaverit princeps, et fecerit unum e pluribus per ignorantiam, quod Domini lege prohibetur:
23et postea intellexerit peccatum suum, offeret hostiam Domino, hircum de capris immaculatum.

Read LEVITICUS 4LEVITICUS 4
Compare LEVITICUS 4:10-23LEVITICUS 4:10-23