Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LEVITICUS - LEVITICUS 11

LEVITICUS 11:26-34

Help us?
Click on verse(s) to share them!
26Omne animal quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam, nec ruminat, immundum erit: et qui tetigerit illud, contaminabitur.
27Quod ambulat super manus ex cunctis animantibus, quæ incedunt quadrupedia, immundum erit: qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum.
28Et qui portaverit hujuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum: quia omnia hæc immunda sunt vobis.
29Hæc quoque inter polluta reputabuntur de his quæ moventur in terra, mustela et mus et crocodilus, singula juxta genus suum,
30mygale, et chamæleon, et stellio, et lacerta, et talpa.
31Omnia hæc immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum:
32et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur, tam vas ligneum et vestimentum, quam pelles et cilicia: et in quocumque fit opus, tingentur aqua, et polluta erunt usque ad vesperum, et sic postea mundabuntur.
33Vas autem fictile, in quod horum quidquam intro cecidit, polluetur, et idcirco frangendum est.
34Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit: et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit.

Read LEVITICUS 11LEVITICUS 11
Compare LEVITICUS 11:26-34LEVITICUS 11:26-34