Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - IOSUE - IOSUE 21

IOSUE 21:26-43

Help us?
Click on verse(s) to share them!
26Omnes civitates decem, et suburbana earum, datæ sunt filiis Caath inferioris gradus.
27Filiis quoque Gerson Levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitates, Gaulon in Basan, et Bosram, cum suburbanis suis, civitates duas.
28Porro de tribu Issachar, Cesion, et Dabereth,
29et Jaramoth, et Engannim, cum suburbanis suis, civitates quatuor.
30De tribu autem Aser, Masal et Abdon,
31et Helcath, et Rohob, cum suburbanis suis, civitates quatuor.
32De tribu quoque Nephthali civitates confugii, Cedes in Galilæa, et Hammoth Dor, et Carthan, cum suburbanis suis, civitates tres.
33Omnes urbes familiarum Gerson, tredecim, cum suburbanis suis.
34Filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon, Jecnam, et Cartha
35et Damna et Naalol, civitates quatuor cum suburbanis suis.
36De tribu Ruben ultra Jordanem contra Jericho civitates refugii, Bosor in solitudine, Misor et Jaser et Jethson et Mephaath, civitates quatuor cum suburbanis suis.
37De tribu Gad civitates confugii, Ramoth in Galaad, et Manaim et Hesebon et Jazer, civitates quatuor cum suburbanis suis.
38Omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas, duodecim.
39Itaque civitates universæ Levitarum in medio possessionis filiorum Israël fuerunt quadraginta octo
40cum suburbanis suis, singulæ per familias distributæ.
41Deditque Dominus Deus Israëli omnem terram, quam traditurum se patribus eorum juraverat: et possederunt illam, atque habitaverunt in ea.
42Dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes: nullusque eis hostium resistere ausus est, sed cuncti in eorum ditionem redacti sunt.
43Ne unum quidem verbum, quod illis præstiturum se esse promiserat, irritum fuit, sed rebus expleta sunt omnia.

Read IOSUE 21IOSUE 21
Compare IOSUE 21:26-43IOSUE 21:26-43