Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - IOHANNEM - IOHANNEM 7

IOHANNEM 7:1-5

Help us?
Click on verse(s) to share them!
1Post hæc autem ambulabat Jesus in Galilæam: non enim volebat in Judæam ambulare, quia quærebant eum Judæi interficere.
2Erat autem in proximo dies festus Judæorum, Scenopegia.
3Dixerunt autem ad eum fratres ejus: Transi hinc, et vade in Judæam, ut et discipuli tui videant opera tua, quæ facis.
4Nemo quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam esse: si hæc facis, manifesta teipsum mundo.
5Neque enim fratres ejus credebant in eum.

Read IOHANNEM 7IOHANNEM 7
Compare IOHANNEM 7:1-5IOHANNEM 7:1-5