Text copied!
Bibles in Latin

IOHANNEM 4:25-46 in Latin

Help us?

IOHANNEM 4:25-46 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

25 Dicit ei mulier: Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus): cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia.
26 Dicit ei Jesus: Ego sum, qui loquor tecum.
27 Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit: Quid quæris? aut, Quid loqueris cum ea?
28 Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus:
29 Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quæcumque feci: numquid ipse est Christus?
30 Exierunt ergo de civitate et veniebant ad eum.
31 Interea rogabant eum discipuli, dicentes: Rabbi, manduca.
32 Ille autem dicit eis: Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis.
33 Dicebant ergo discipuli ad invicem: Numquid aliquis attulit ei manducare?
34 Dicit eis Jesus: Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus.
35 Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit? Ecce dico vobis: levate oculos vestros, et videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem.
36 Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam æternam: ut et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit.
37 In hoc enim est verbum verum: quia alius est qui seminat, et alius est qui metit.
38 Ego misi vos metere quod vos non laborastis: alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis.
39 Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis: Quia dixit mihi omnia quæcumque feci.
40 Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies.
41 Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem ejus.
42 Et mulieri dicebant: Quia jam non propter tuam loquelam credimus: ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi.
43 Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilæam.
44 Ipse enim Jesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet.
45 Cum ergo venisset in Galilæam, exceperunt eum Galilæi, cum omnia vidissent quæ fecerat Jerosolymis in die festo: et ipsi enim venerant ad diem festum.
46 Venit ergo iterum in Cana Galilææ, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum.
IOHANNEM 4 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598