Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - IOHANNEM - IOHANNEM 4

IOHANNEM 4:25-46

Help us?
Click on verse(s) to share them!
25Dicit ei mulier: Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus): cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia.
26Dicit ei Jesus: Ego sum, qui loquor tecum.
27Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit: Quid quæris? aut, Quid loqueris cum ea?
28Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus:
29Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quæcumque feci: numquid ipse est Christus?
30Exierunt ergo de civitate et veniebant ad eum.
31Interea rogabant eum discipuli, dicentes: Rabbi, manduca.
32Ille autem dicit eis: Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis.
33Dicebant ergo discipuli ad invicem: Numquid aliquis attulit ei manducare?
34Dicit eis Jesus: Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus.
35Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit? Ecce dico vobis: levate oculos vestros, et videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem.
36Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam æternam: ut et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit.
37In hoc enim est verbum verum: quia alius est qui seminat, et alius est qui metit.
38Ego misi vos metere quod vos non laborastis: alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis.
39Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis: Quia dixit mihi omnia quæcumque feci.
40Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies.
41Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem ejus.
42Et mulieri dicebant: Quia jam non propter tuam loquelam credimus: ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi.
43Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilæam.
44Ipse enim Jesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet.
45Cum ergo venisset in Galilæam, exceperunt eum Galilæi, cum omnia vidissent quæ fecerat Jerosolymis in die festo: et ipsi enim venerant ad diem festum.
46Venit ergo iterum in Cana Galilææ, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum.

Read IOHANNEM 4IOHANNEM 4
Compare IOHANNEM 4:25-46IOHANNEM 4:25-46