Text copied!
Bibles in Latin

IOHANNEM 2:8-15 in Latin

Help us?

IOHANNEM 2:8-15 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

8 Et dicit eis Jesus: Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt.
9 Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam: vocat sponsum architriclinus,
10 et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc.
11 Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus.
12 Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus: et ibi manserunt non multis diebus.
13 Et prope erat Pascha Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam:
14 et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes.
15 Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit æs, et mensas subvertit.
IOHANNEM 2 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598