Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - IOHANNEM - IOHANNEM 2

IOHANNEM 2:8-15

Help us?
Click on verse(s) to share them!
8Et dicit eis Jesus: Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt.
9Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam: vocat sponsum architriclinus,
10et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc.
11Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus.
12Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus: et ibi manserunt non multis diebus.
13Et prope erat Pascha Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam:
14et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes.
15Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit æs, et mensas subvertit.

Read IOHANNEM 2IOHANNEM 2
Compare IOHANNEM 2:8-15IOHANNEM 2:8-15