Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - I REGUM - I REGUM 4

I REGUM 4:11-24

Help us?
Click on verse(s) to share them!
11Benabinadab, cujus omnis Nephath Dor: Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem.
12Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo, et universam Bethsan, quæ est juxta Sarthana subter Jezrahel, a Bethsan usque Abelmehula e regione Jecmaan.
13Bengaber in Ramoth Galaad: habebat Avothjair filii Manasse in Galaad: ipse præerat in omni regione Argob, quæ est in Basan, sexaginta civitatibus magnis atque muratis quæ habebant seras æreas.
14Ahinadab filius Addo præerat in Manaim.
15Achimaas in Nephthali: sed et ipse habebat Basemath filiam Salomonis in conjugio.
16Baana filius Husi in Aser, et in Baloth.
17Josaphat filius Pharue in Issachar.
18Semei filius Ela in Benjamin.
19Gaber filius Uri in terra Galaad, in terra Sehon regis Amorrhæi et Og regis Basan, super omnia quæ erant in illa terra.
20Juda et Israël innumerabiles, sicut arena maris in multitudine: comedentes, et bibentes, atque lætantes.
21Salomon autem erat in ditione sua, habens omnia regna a flumine terræ Philisthiim usque ad terminum Ægypti: offerentium sibi munera, et servientium ei cunctis diebus vitæ ejus.
22Erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta cori similæ, et sexaginta cori farinæ,
23decem boves pingues, et viginti boves pascuales, et centum arietes, excepta venatione cervorum, caprearum, atque bubalorum, et avium altilium.
24Ipse enim obtinebat omnem regionem quæ erat trans flumen, a Thaphsa usque ad Gazan, et cunctos reges illarum regionum: et habebat pacem ex omni parte in circuitu.

Read I REGUM 4I REGUM 4
Compare I REGUM 4:11-24I REGUM 4:11-24