Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - I REGUM - I REGUM 22

I REGUM 22:39-44

Help us?
Click on verse(s) to share them!
39Reliqua autem sermonum Achab, et universa quæ fecit, et domus eburnea quam ædificavit, cunctarumque urbium quas exstruxit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël?
40Dormivit ergo Achab cum patribus suis, et regnavit Ochozias filius ejus pro eo.
41Josaphat vero filius Asa regnare cœperat super Judam anno quarto Achab regis Israël.
42Triginta quinque annorum erat cum regnare cœpisset, et viginti quinque annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Azuba filia Salai.
43Et ambulavit in omni via Asa patris sui, et non declinavit ex ea: fecitque quod rectum erat in conspectu Domini.
44Verumtamen excelsa non abstulit: adhuc enim populus sacrificabat, et adolebat incensum in excelsis.

Read I REGUM 22I REGUM 22
Compare I REGUM 22:39-44I REGUM 22:39-44