Text copied!
Bibles in Latin

ECCLESIASTES 7:22-29 in Latin

Help us?

ECCLESIASTES 7:22-29 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

22 Sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accomodes cor tuum, ne forte audias servum tuum maledicentem tibi;
23 scit enim conscientia tua quia et tu crebro maledixisti aliis.
24 Cuncta tentavi in sapientia. Dixi: Sapiens efficiar: et ipsa longius recessit a me,
25 multo magis quam erat. Et alta profunditas, quis inveniet eam?
26 Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem, et quærerem sapientiam, et rationem, et ut cognoscerem impietatem stulti, et errorem imprudentium:
27 et inveni amariorem morte mulierem, quæ laqueus venatorum est, et sagena cor ejus; vincula sunt manus illius. Qui placet Deo effugiet illam; qui autem peccator est capietur ab illa.
28 Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unum et alterum ut invenirem rationem,
29 quam adhuc quærit anima mea, et non inveni. Virum de mille unum reperi; mulierem ex omnibus non inveni.
ECCLESIASTES 7 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598