Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ECCLESIASTES - ECCLESIASTES 7

ECCLESIASTES 7:22-29

Help us?
Click on verse(s) to share them!
22Sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accomodes cor tuum, ne forte audias servum tuum maledicentem tibi;
23scit enim conscientia tua quia et tu crebro maledixisti aliis.
24Cuncta tentavi in sapientia. Dixi: Sapiens efficiar: et ipsa longius recessit a me,
25multo magis quam erat. Et alta profunditas, quis inveniet eam?
26Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem, et quærerem sapientiam, et rationem, et ut cognoscerem impietatem stulti, et errorem imprudentium:
27et inveni amariorem morte mulierem, quæ laqueus venatorum est, et sagena cor ejus; vincula sunt manus illius. Qui placet Deo effugiet illam; qui autem peccator est capietur ab illa.
28Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unum et alterum ut invenirem rationem,
29quam adhuc quærit anima mea, et non inveni. Virum de mille unum reperi; mulierem ex omnibus non inveni.

Read ECCLESIASTES 7ECCLESIASTES 7
Compare ECCLESIASTES 7:22-29ECCLESIASTES 7:22-29