Text copied!
Bibles in Latin

ECCLESIASTES 7:1-4 in Latin

Help us?

ECCLESIASTES 7:1-4 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

1 Quid necesse est homini majora se quærere, cum ignoret quid conducat sibi in vita sua, numero dierum peregrinationis suæ, et tempore quod velut umbra præterit? aut quis ei poterit indicare quod post eum futurum sub sole sit?
2 Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies mortis die nativitatis.
3 Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii; in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit.
4 Melior est ira risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis.
ECCLESIASTES 7 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598