Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ECCLESIASTES - ECCLESIASTES 7

ECCLESIASTES 7:1-4

Help us?
Click on verse(s) to share them!
1Quid necesse est homini majora se quærere, cum ignoret quid conducat sibi in vita sua, numero dierum peregrinationis suæ, et tempore quod velut umbra præterit? aut quis ei poterit indicare quod post eum futurum sub sole sit?
2Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies mortis die nativitatis.
3Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii; in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit.
4Melior est ira risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis.

Read ECCLESIASTES 7ECCLESIASTES 7
Compare ECCLESIASTES 7:1-4ECCLESIASTES 7:1-4