Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - BARUCH

BARUCH 5

Help us?
Click on verse(s) to share them!
1Exue te, Jerusalem, stola luctus et vexationis tuæ, et indue te decore, et honore ejus, quæ a Deo tibi est, sempiternæ gloriæ.
2Circumdabit te Deus diploide justitiæ, et imponet mitram capiti honoris æterni.
3Deus enim ostendet splendorem suum in te, omni qui sub cælo est.
4Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum: pax justitiæ, et honor pietatis.
5Exsurge, Jerusalem, et sta in excelso: et circumspice ad orientem, et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes Dei memoria.
6Exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis: adducet autem illos Dominus ad te portatos in honore sicut filios regni:
7constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes, et convalles replere in æqualitatem terræ, ut ambulet Israël diligenter in honorem Dei.
8Obumbraverunt autem et silvæ, et omne lignum suavitatis Israël ex mandato Dei.
9Adducet enim Deus Israël cum jucunditate in lumine majestatis suæ, cum misericordia et justitia quæ est ex ipso.