Text copied!
Bibles in Latin

ACTUUM APOSTOLORUM 9:28-38 in Latin

Help us?

ACTUUM APOSTOLORUM 9:28-38 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

28 Et erat cum illis intrans et exiens in Jerusalem, et fiducialiter agens in nomine Domini.
29 Loquebatur quoque gentibus, et disputabat cum Græcis: illi autem quærebant occidere eum.
30 Quod cum cognovissent fratres, deduxerunt eum Cæsaream, et dimiserunt Tarsum.
31 Ecclesia quidem per totam Judæam, et Galilæam, et Samariam habebat pacem, et ædificabatur ambulans in timore Domini, et consolatione Sancti Spiritus replebatur.
32 Factum est autem, ut Petrus dum pertransiret universos, deveniret ad sanctos qui habitabant Lyddæ.
33 Invenit autem ibi hominem quemdam, nomine Æneam, ab annis octo jacentem in grabato, qui erat paralyticus.
34 Et ait illi Petrus: Ænea, sanat te Dominus Jesus Christus: surge, et sterne tibi. Et continuo surrexit.
35 Et viderunt eum omnes qui habitabant Lyddæ et Saronæ: qui conversi sunt ad Dominum.
36 In Joppe autem fuit quædam discipula, nomine Tabitha, quæ interpretata dicitur Dorcas. Hæc erat plena operibus bonis et eleemosynis quas faciebat.
37 Factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur. Quam cum lavissent, posuerunt eam in cœnaculo.
38 Cum autem prope esset Lydda ad Joppen, discipuli, audientes quia Petrus esset in ea, miserunt duos viros ad eum, rogantes: Ne pigriteris venire ad nos.
ACTUUM APOSTOLORUM 9 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598