Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ACTUUM APOSTOLORUM - ACTUUM APOSTOLORUM 9

ACTUUM APOSTOLORUM 9:28-38

Help us?
Click on verse(s) to share them!
28Et erat cum illis intrans et exiens in Jerusalem, et fiducialiter agens in nomine Domini.
29Loquebatur quoque gentibus, et disputabat cum Græcis: illi autem quærebant occidere eum.
30Quod cum cognovissent fratres, deduxerunt eum Cæsaream, et dimiserunt Tarsum.
31Ecclesia quidem per totam Judæam, et Galilæam, et Samariam habebat pacem, et ædificabatur ambulans in timore Domini, et consolatione Sancti Spiritus replebatur.
32Factum est autem, ut Petrus dum pertransiret universos, deveniret ad sanctos qui habitabant Lyddæ.
33Invenit autem ibi hominem quemdam, nomine Æneam, ab annis octo jacentem in grabato, qui erat paralyticus.
34Et ait illi Petrus: Ænea, sanat te Dominus Jesus Christus: surge, et sterne tibi. Et continuo surrexit.
35Et viderunt eum omnes qui habitabant Lyddæ et Saronæ: qui conversi sunt ad Dominum.
36In Joppe autem fuit quædam discipula, nomine Tabitha, quæ interpretata dicitur Dorcas. Hæc erat plena operibus bonis et eleemosynis quas faciebat.
37Factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur. Quam cum lavissent, posuerunt eam in cœnaculo.
38Cum autem prope esset Lydda ad Joppen, discipuli, audientes quia Petrus esset in ea, miserunt duos viros ad eum, rogantes: Ne pigriteris venire ad nos.

Read ACTUUM APOSTOLORUM 9ACTUUM APOSTOLORUM 9
Compare ACTUUM APOSTOLORUM 9:28-38ACTUUM APOSTOLORUM 9:28-38