Text copied!
Bibles in Latin

ACTUUM APOSTOLORUM 21:17-27 in Latin

Help us?

ACTUUM APOSTOLORUM 21:17-27 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

17 Et cum venissemus Jerosolymam, libenter exceperunt nos fratres.
18 Sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Jacobum, omnesque collecti sunt seniores.
19 Quos cum salutasset, narrabat per singula quæ Deus fecisset in gentibus per ministerium ipsius.
20 At illi cum audissent, magnificabant Deum, dixeruntque ei: Vides, frater, quot millia sunt in Judæis qui crediderunt, et omnes æmulatores sunt legis.
21 Audierunt autem de te quia discessionem doceas a Moyse eorum qui per gentes sunt Judæorum, dicens non debere eos circumcidere filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi.
22 Quid ergo est? utique oportet convenire multitudinem: audient enim te supervenisse.
23 Hoc ergo fac quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quatuor, votum habentes super se.
24 His assumptis, sanctifica te cum illis, et impende in illis ut radant capita: et scient omnes quia quæ de te audierunt, falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem.
25 De his autem qui crediderunt ex gentibus, nos scripsimus judicantes ut abstineant se ab idolis immolato, et sanguine, et suffocato, et fornicatione.
26 Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus cum illis intravit in templum, annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio.
27 Dum autem septem dies consummarentur, hi qui de Asia erant Judæi, cum vidissent eum in templo, concitaverunt omnem populum, et injecerunt ei manus, clamantes:
ACTUUM APOSTOLORUM 21 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598