Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ACTUUM APOSTOLORUM - ACTUUM APOSTOLORUM 21

ACTUUM APOSTOLORUM 21:17-27

Help us?
Click on verse(s) to share them!
17Et cum venissemus Jerosolymam, libenter exceperunt nos fratres.
18Sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Jacobum, omnesque collecti sunt seniores.
19Quos cum salutasset, narrabat per singula quæ Deus fecisset in gentibus per ministerium ipsius.
20At illi cum audissent, magnificabant Deum, dixeruntque ei: Vides, frater, quot millia sunt in Judæis qui crediderunt, et omnes æmulatores sunt legis.
21Audierunt autem de te quia discessionem doceas a Moyse eorum qui per gentes sunt Judæorum, dicens non debere eos circumcidere filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi.
22Quid ergo est? utique oportet convenire multitudinem: audient enim te supervenisse.
23Hoc ergo fac quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quatuor, votum habentes super se.
24His assumptis, sanctifica te cum illis, et impende in illis ut radant capita: et scient omnes quia quæ de te audierunt, falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem.
25De his autem qui crediderunt ex gentibus, nos scripsimus judicantes ut abstineant se ab idolis immolato, et sanguine, et suffocato, et fornicatione.
26Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus cum illis intravit in templum, annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio.
27Dum autem septem dies consummarentur, hi qui de Asia erant Judæi, cum vidissent eum in templo, concitaverunt omnem populum, et injecerunt ei manus, clamantes:

Read ACTUUM APOSTOLORUM 21ACTUUM APOSTOLORUM 21
Compare ACTUUM APOSTOLORUM 21:17-27ACTUUM APOSTOLORUM 21:17-27