Text copied!
Bibles in Latin

ACTUUM APOSTOLORUM 16:30-40 in Latin

Help us?

ACTUUM APOSTOLORUM 16:30-40 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

30 et producens eos foras, ait: Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam?
31 At illi dixerunt: Crede in Dominum Jesum, et salvus eris tu, et domus tua.
32 Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo ejus.
33 Et tollens eos in illa hora noctis, lavit plagas eorum: et baptizatus est ipse, et omnis domus ejus continuo.
34 Cumque perduxisset eos in domum suam, apposuit eis mensam, et lætatus est cum omni domo sua credens Deo.
35 Et cum dies factus esset, miserunt magistratus lictores, dicentes: Dimitte homines illos.
36 Nuntiavit autem custos carceris verba hæc Paulo: Quia miserunt magistratus ut dimittamini: nunc igitur exeuntes, ite in pace.
37 Paulus autem dixit eis: Cæsos nos publice, indemnatos homines Romanos, miserunt in carcerem: et nunc occulte nos ejiciunt? Non ita: sed veniant,
38 et ipsi nos ejiciant. Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba hæc. Timueruntque audito quod Romani essent:
39 et venientes deprecati sunt eos, et educentes rogabant ut egrederentur de urbe.
40 Exeuntes autem de carcere, introierunt ad Lydiam: et visis fratribus consolati sunt eos, et profecti sunt.
ACTUUM APOSTOLORUM 16 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598