Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ACTUUM APOSTOLORUM - ACTUUM APOSTOLORUM 16

ACTUUM APOSTOLORUM 16:30-40

Help us?
Click on verse(s) to share them!
30et producens eos foras, ait: Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam?
31At illi dixerunt: Crede in Dominum Jesum, et salvus eris tu, et domus tua.
32Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo ejus.
33Et tollens eos in illa hora noctis, lavit plagas eorum: et baptizatus est ipse, et omnis domus ejus continuo.
34Cumque perduxisset eos in domum suam, apposuit eis mensam, et lætatus est cum omni domo sua credens Deo.
35Et cum dies factus esset, miserunt magistratus lictores, dicentes: Dimitte homines illos.
36Nuntiavit autem custos carceris verba hæc Paulo: Quia miserunt magistratus ut dimittamini: nunc igitur exeuntes, ite in pace.
37Paulus autem dixit eis: Cæsos nos publice, indemnatos homines Romanos, miserunt in carcerem: et nunc occulte nos ejiciunt? Non ita: sed veniant,
38et ipsi nos ejiciant. Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba hæc. Timueruntque audito quod Romani essent:
39et venientes deprecati sunt eos, et educentes rogabant ut egrederentur de urbe.
40Exeuntes autem de carcere, introierunt ad Lydiam: et visis fratribus consolati sunt eos, et profecti sunt.

Read ACTUUM APOSTOLORUM 16ACTUUM APOSTOLORUM 16
Compare ACTUUM APOSTOLORUM 16:30-40ACTUUM APOSTOLORUM 16:30-40