Text copied!
Bibles in Latin

ACTUUM APOSTOLORUM 16:1-4 in Latin

Help us?

ACTUUM APOSTOLORUM 16:1-4 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

1 Pervenit autem Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Judææ fidelis, patre gentili.
2 Huic testimonium bonum reddebant qui in Lystris erant et Iconio fratres.
3 Hunc voluit Paulus secum proficisci: et assumens circumcidit eum propter Judæos qui erant in illis locis. Sciebant enim omnes quod pater ejus erat gentilis.
4 Cum autem pertransirent civitates, tradebant eis custodiri dogmata quæ erant decreta ab Apostolis et senioribus qui erant Jerosolymis.
ACTUUM APOSTOLORUM 16 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598