Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ACTUUM APOSTOLORUM - ACTUUM APOSTOLORUM 16

ACTUUM APOSTOLORUM 16:1-4

Help us?
Click on verse(s) to share them!
1Pervenit autem Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Judææ fidelis, patre gentili.
2Huic testimonium bonum reddebant qui in Lystris erant et Iconio fratres.
3Hunc voluit Paulus secum proficisci: et assumens circumcidit eum propter Judæos qui erant in illis locis. Sciebant enim omnes quod pater ejus erat gentilis.
4Cum autem pertransirent civitates, tradebant eis custodiri dogmata quæ erant decreta ab Apostolis et senioribus qui erant Jerosolymis.

Read ACTUUM APOSTOLORUM 16ACTUUM APOSTOLORUM 16
Compare ACTUUM APOSTOLORUM 16:1-4ACTUUM APOSTOLORUM 16:1-4