Text copied!
Bibles in Latin

ACTUUM APOSTOLORUM 15:23-40 in Latin

Help us?

ACTUUM APOSTOLORUM 15:23-40 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

23 scribentes per manus eorum: Apostoli et seniores fratres, his qui sunt Antiochiæ, et Syriæ, et Ciliciæ, fratribus ex gentibus, salutem.
24 Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes, turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus,
25 placuit nobis collectis in unum eligere viros, et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo,
26 hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Jesu Christi.
27 Misimus ergo Judam et Silam, qui et ipsi vobis verbis referent eadem.
28 Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam hæc necessaria:
29 ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione: a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete.
30 Illi ergo dimissi, descenderunt Antiochiam: et congregata multitudine tradiderunt epistolam.
31 Quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione.
32 Judas autem et Silas, et ipsi cum essent prophetæ, verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt.
33 Facto autem ibi aliquanto tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos.
34 Visum est autem Silæ ibi remanere: Judas autem solus abiit Jerusalem.
35 Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiæ, docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini.
36 Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus: Revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus prædicavimus verbum Domini, quomodo se habeant.
37 Barnabas autem volebat secum assumere et Joannem, qui cognominabatur Marcus.
38 Paulus autem rogabat eum (ut qui discessisset ab eis de Pamphylia, et non isset cum eis in opus) non debere recipi.
39 Facta est autem dissensio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas quidem, assumpto Marco, navigaret Cyprum.
40 Paulus vero, electo Sila, profectus est, traditus gratiæ Dei a fratribus.
ACTUUM APOSTOLORUM 15 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598