Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ACTUUM APOSTOLORUM - ACTUUM APOSTOLORUM 15

ACTUUM APOSTOLORUM 15:23-40

Help us?
Click on verse(s) to share them!
23scribentes per manus eorum: Apostoli et seniores fratres, his qui sunt Antiochiæ, et Syriæ, et Ciliciæ, fratribus ex gentibus, salutem.
24Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes, turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus,
25placuit nobis collectis in unum eligere viros, et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo,
26hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Jesu Christi.
27Misimus ergo Judam et Silam, qui et ipsi vobis verbis referent eadem.
28Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam hæc necessaria:
29ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione: a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete.
30Illi ergo dimissi, descenderunt Antiochiam: et congregata multitudine tradiderunt epistolam.
31Quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione.
32Judas autem et Silas, et ipsi cum essent prophetæ, verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt.
33Facto autem ibi aliquanto tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos.
34Visum est autem Silæ ibi remanere: Judas autem solus abiit Jerusalem.
35Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiæ, docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini.
36Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus: Revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus prædicavimus verbum Domini, quomodo se habeant.
37Barnabas autem volebat secum assumere et Joannem, qui cognominabatur Marcus.
38Paulus autem rogabat eum (ut qui discessisset ab eis de Pamphylia, et non isset cum eis in opus) non debere recipi.
39Facta est autem dissensio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas quidem, assumpto Marco, navigaret Cyprum.
40Paulus vero, electo Sila, profectus est, traditus gratiæ Dei a fratribus.

Read ACTUUM APOSTOLORUM 15ACTUUM APOSTOLORUM 15
Compare ACTUUM APOSTOLORUM 15:23-40ACTUUM APOSTOLORUM 15:23-40