21confirmantes animas discipulorum, exhortantesque ut permanerent in fide: et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei.
22Et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros, et orassent cum jejunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderunt.
23Transeuntesque Pisidiam, venerunt in Pamphyliam,
24et loquentes verbum Domini in Perge, descenderunt in Attaliam:
25et inde navigaverunt Antiochiam, unde erant traditi gratiæ Dei in opus quod compleverunt.
26Cum autem venissent, et congregassent ecclesiam, retulerunt quanta fecisset Deus cum illis, et quia aperuisset gentibus ostium fidei.
27Morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis.