Text copied!
Bibles in Latin

ACTUUM APOSTOLORUM 11:9-23 in Latin

Help us?

ACTUUM APOSTOLORUM 11:9-23 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

9 Respondit autem vox secundo de cælo: Quæ Deus mundavit, tu ne commune dixeris.
10 Hoc autem factum est per ter: et recepta sunt omnia rursum in cælum.
11 Et ecce viri tres confestim astiterunt in domo in qua eram, missi a Cæsarea ad me.
12 Dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis, nihil hæsitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri.
13 Narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua, stantem et dicentem sibi: Mitte in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus,
14 qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu, et universa domus tua.
15 Cum autem cœpissem loqui, cecidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et in nos in initio.
16 Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat: Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto.
17 Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum: ego quis eram, qui possem prohibere Deum?
18 His auditis, tacuerunt: et glorificaverunt Deum, dicentes: Ergo et gentibus pœnitentiam dedit Deus ad vitam.
19 Et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quæ facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phœnicen, et Cyprum, et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Judæis.
20 Erant autem quidam ex eis viri Cyprii et Cyrenæi, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Græcos, annuntiantes Dominum Jesum.
21 Et erat manus Domini cum eis: multusque numerus credentium conversus est ad Dominum.
22 Pervenit autem sermo ad aures ecclesiæ quæ erat Jerosolymis super istis: et miserunt Barnabam usque ad Antiochiam.
23 Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est: et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino:
ACTUUM APOSTOLORUM 11 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598