Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ACTUUM APOSTOLORUM - ACTUUM APOSTOLORUM 11

ACTUUM APOSTOLORUM 11:9-23

Help us?
Click on verse(s) to share them!
9Respondit autem vox secundo de cælo: Quæ Deus mundavit, tu ne commune dixeris.
10Hoc autem factum est per ter: et recepta sunt omnia rursum in cælum.
11Et ecce viri tres confestim astiterunt in domo in qua eram, missi a Cæsarea ad me.
12Dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis, nihil hæsitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri.
13Narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua, stantem et dicentem sibi: Mitte in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus,
14qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu, et universa domus tua.
15Cum autem cœpissem loqui, cecidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et in nos in initio.
16Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat: Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto.
17Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum: ego quis eram, qui possem prohibere Deum?
18His auditis, tacuerunt: et glorificaverunt Deum, dicentes: Ergo et gentibus pœnitentiam dedit Deus ad vitam.
19Et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quæ facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phœnicen, et Cyprum, et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Judæis.
20Erant autem quidam ex eis viri Cyprii et Cyrenæi, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Græcos, annuntiantes Dominum Jesum.
21Et erat manus Domini cum eis: multusque numerus credentium conversus est ad Dominum.
22Pervenit autem sermo ad aures ecclesiæ quæ erat Jerosolymis super istis: et miserunt Barnabam usque ad Antiochiam.
23Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est: et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino:

Read ACTUUM APOSTOLORUM 11ACTUUM APOSTOLORUM 11
Compare ACTUUM APOSTOLORUM 11:9-23ACTUUM APOSTOLORUM 11:9-23